CENTROHD - Huge Dictionaries

HOME >> M >> MU >> MUT

Frasi che contengono la parola mutis

Hinc supersunt ex mutis k et c et q, de quibus quaeritur an scribentibus sint necessariae. et qui k expellunt, notam dicunt esse magis quam litteram, qua significamus kalumniam kaput kalendas: hac eadem nomen Kaeso notatur. non magis igitur in numero litterarum esse oportere quam illam notam, qua centuria, et c, conversum, quo Gaia significatur: quod notae genus videmus in monumentis, cum quis libertus mulieris ostenditur: Gaias enim generaliter a specie omnes mulieres accipere voluerunt. at qui illam esse litteram defendunt, necessariam putant esse nominibus quae cum a sequente hanc litteram inchoant. unde etiam religiosi quidam epistulis subscribunt karissime per k et a. quod si ideo necessaria videtur, verendum est ne et alias litteras requiramus, quibus aut Cicero scribatur aut commodus




Tutti i dati sono automaticamente, anche se accuratamente raccolti da fonti di pubblico accesso. Le frasi vengono selezionate automaticamente e non sono destinate ad esprimere le nostre opinioni. Il contenuto e le opinioni espresse sono esclusivamente a nome degli autori delle frasi.




CentroHD

info@centrohd.com

Ultimo aggiornamento pagina:

03 Gennaio 2022

20:51:15