CENTROHD - Huge Dictionaries

HOME >> I >> IN >> INV

Frasi che contengono la parola invenitur

Salii sunt, qui tripudiantes aras circumibant. saltabant autem ritu veteri armati post victoriam Tiburtinorum de Volscis. sunt autem salii Martis et Herculis, quoniam Chaldaei stellam Martis Herculeam dicunt: quos Varro sequitur. et Tiburtes salios etiam dicaverant. quidam hos a saltu appellatos tradunt. quos alii a Numa institutos dicunt, ut arma ancilia portantes saltarent: ergo bene a saltu appellati. horum numerum Hostilius addidit; nam duo sunt genera saliorum, sicut in saliaribus carminibus invenitur: Collini et Quirinales, a Numa instituti, ab Hostilio vero pavorii et pallorii instituti. habuerunt sane et Tusculani salios ante Romanos. alii dicunt Salium quendam Arcadem fuisse, qui Troianis iunctus hunc ludum in sacris instituerit. non nulli tamen hos a Dardano institutos volunt, qui Samothracibus diis sacra persolverent. quidam etiam dicunt salios a Morrio, rege Veientanorum, institutos, ut Halesus, Neptuni filius, eorum carmine laudaretur, qui eiusdem regis familiae auctor ultimus fuit.

Non ita ordo est apud Graecos, qui integre sapiunt et fidem rectam sectantur, epistularum septem, quae canonicae nuncupantur, qui in Latinis codicibus invenitur; ut, quia Petrus primus est in numero apostolorum, primae sint etiam eius epistulae in ordine ceterarum. Sed, sicut evangelistas dudum ad veritatis lineam correximus, ita has proprio ordini, Deo nos iuvante, reddidimus. Est enim prima earum una Iacobi, Petri duae, Iohannis tres, et ludae una. Quae si, ut ab eis digestae sunt ita quoque ab interpretibus fideliter in Latinum eloquium verterentur, nec ambiguitatem legentibus facerent, nec sermonum sese varietas inpugnaret; illo praecipue loco ubi de unitate Trinitatis in prima Iohannis epistula positum legimus. In qua etiam ab infidelibus translatoribus multum erratum esse fidei veritate conperimus: trium tantummodo vocabula, hoc est, aquae, sanguinis, et spiritus, in ipsa sua editione ponentes; et Patris, Verbique, ac Spiritus testimonium omittentes; in quo maxime et fides catholica roboratur, et Patris et Filii et Spiritus Sancti una divinitatis substantia conprobatur. In ceteris vero epistulis, quantum a nostra aliorum distet editio, lectoris prudentiae derelinquo. Sed tu, virgo Christi Eustochium, dum a me inpensius scripturae veritatem inquiris, meam quodammodo senectutem invidorum dentibus conrodendam exponis, qui me falsarium corruptoremque sanctarum pronuntiant scripturarum. Sed ego in tali opere nec aemulorum meorum invidentiam pertimesco: nec sanctae scripturae ueritatem poscentibus denegabo.

Sed quantum ad aliquid secundario imago Dei invenitur in viro, secundum quod non invenitur in muliere, nam vir est principium mulieris et finis, sicut Deus est principium et finis totius creaturae. Unde cum apostolus dixisset quod vir imago et gloria est Dei, mulier autem est gloria viri; ostendit quare hoc dixerit, subdens, non enim vir est ex muliere, sed mulier ex viro; et vir non est creatus propter mulierem, sed mulier propter virum

Translatio Boetii apud nos integra non invenitur et id ipsum quod de ea reperitur vitio corruptionis obfuscatur. Translationem vero Iacobi obscuritatis tenebris involvi silentio suo peribent Francie magistri qui, quamquam illam translationem et commentarios ab eodem Iacobo translatos habent, tamen notitiam illius libri non audent profiteri.




Tutti i dati sono automaticamente, anche se accuratamente raccolti da fonti di pubblico accesso. Le frasi vengono selezionate automaticamente e non sono destinate ad esprimere le nostre opinioni. Il contenuto e le opinioni espresse sono esclusivamente a nome degli autori delle frasi.




CentroHD

info@centrohd.com

Ultimo aggiornamento pagina:

07 Agosto 2021

23:31:08