CENTROHD - Huge Dictionaries

HOME >> F >> FI >> FIL

Frasi che contengono la parola filii

Si peregrinus sibi liberisque suis civitatem romanam petierit, non aliter filii in potestate eius fient, quam si imperator eos in potestatem redegerit, quod ita demum fecit, si causa cognita aestimaverit hoc filiis expedire

Hic prologus Scripturarum quasi galeatum principium omnibus libris, quos de hebraeo vertimus in latinum, convenire potest, ut scire valeamus, quicquid extra hos est, inter apocrifa seponendum. Igitur Sapientia, quae vulgo Salomonis inscribitur, et Iesu filii Sirach liber et Iudith et Tobias et Pastor non sunt in canone. Macchabeorum primum librum hebraicum repperi, secundus graecus est, quod et ex ipsa frasin probari potest

Ad laudem omnipotentis Dei et Sanctae Sedis ornamentum, accipe galerum rubrum, insigne singularis dignitatis cardinalatus, per quod designatur quod usque ad mortem et sanguinis effusionem inclusive pro exaltatione sanctae fidei, pace et quiete populi christiani, augmento et statu Sacrosanctae Romanae Ecclesiae, te intrepidum exhibere debeas, in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti

Post hunc Servus Tullius suscepit imperium, genitus ex nobili femina, captiva tamen et ancilla. Hic quoque Sabinos subegit, montes tres, Quirinalem, Viminalem, Esquilinum, urbi adiunxitm fossas circum murum duxit. Primus omnium censum ordinavit, qui adhuc per orbem terrarum incognitus erat. Sus eo Roma, omnibus in census delatis, habuit capta octaginta tria milia civium romanorum cum his, qui in agris erant. Occisus est scelere generi sui Tarquinius Superbi, filii eius regis cui ipse successerat, et filiae, quam Tarquinius habebat uxorem.

Non ita ordo est apud Graecos, qui integre sapiunt et fidem rectam sectantur, epistularum septem, quae canonicae nuncupantur, qui in Latinis codicibus invenitur; ut, quia Petrus primus est in numero apostolorum, primae sint etiam eius epistulae in ordine ceterarum. Sed, sicut evangelistas dudum ad veritatis lineam correximus, ita has proprio ordini, Deo nos iuvante, reddidimus. Est enim prima earum una Iacobi, Petri duae, Iohannis tres, et ludae una. Quae si, ut ab eis digestae sunt ita quoque ab interpretibus fideliter in Latinum eloquium verterentur, nec ambiguitatem legentibus facerent, nec sermonum sese varietas inpugnaret; illo praecipue loco ubi de unitate Trinitatis in prima Iohannis epistula positum legimus. In qua etiam ab infidelibus translatoribus multum erratum esse fidei veritate conperimus: trium tantummodo vocabula, hoc est, aquae, sanguinis, et spiritus, in ipsa sua editione ponentes; et Patris, Verbique, ac Spiritus testimonium omittentes; in quo maxime et fides catholica roboratur, et Patris et Filii et Spiritus Sancti una divinitatis substantia conprobatur. In ceteris vero epistulis, quantum a nostra aliorum distet editio, lectoris prudentiae derelinquo. Sed tu, virgo Christi Eustochium, dum a me inpensius scripturae veritatem inquiris, meam quodammodo senectutem invidorum dentibus conrodendam exponis, qui me falsarium corruptoremque sanctarum pronuntiant scripturarum. Sed ego in tali opere nec aemulorum meorum invidentiam pertimesco: nec sanctae scripturae ueritatem poscentibus denegabo.

Primo itaque capitulo demonstratur quam impie sentiant de Trinitate divina, qui et Patris, et Filii, et Spiritus sancti unam atque eamdem asserunt esse personam, quamquam idem Deus nunc Pater, nunc Filius, nunc Spiritus sanctus nominetur; nec alius sit qui genuit, alius qui genitus est, alius qui ex utroque procedit

: Deus, qui per resurrectionem Filii tui Domini nostri Iesu Christi mundum laetificare dignatus es, praesta, quaesumus, ut per eius Genetricem Virginem Mariam perpetuae capiamus gaudia vitae. Per eundem Christum Dominum nostrum. Amen.

Luivigildus rex extinctis undique tyrannis, et pervasoribus Hispaniae superatis sortitus requiem propiam cum plebe resedit civitatem in Celtiberia ex nomine filii condidit, quae Recopolis nuncupatur: quam miro opere et in moenibus et suburbanis adornans privilegia populo novae Urbis instituit

che riguardano il potere patriarcale dei pater familias che in alcuni casi ne definiscono i limiti oppure che definiscono vari rapporti tra pater e filii familias e i vari riti religiosi riconducibili a tale atto normativo. E plausibile pensare pertanto che i mores stessi fossero entrati all'interno dello

, nec non pro amore et timore Dei omnipotentis et pro mercede et rimedio animae meae et animarum praedictorum marchionum et barbari et filii mei offero in eadem ecclesia monasterium unum constructum infra mare, in insula, quae dicitur

Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, docentes eos servare omnia, quaecumque mandavi vobis. Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi.

Gasparini Barzizii Bergomatis et Guiniforti filii Opera quorum pleraque ex mss. codicibus nunc primum in lucem eruta recensuit, ac edidit Joseph Alexander Furiettus Bergomas utriusque signaturae referendarius, abbas SS. Simonis, et Judae Bergomi, nec non B. Mariae, omniumque sanctorum de Galgario perpetuus commendatarius. Pars prima




Tutti i dati sono automaticamente, anche se accuratamente raccolti da fonti di pubblico accesso. Le frasi vengono selezionate automaticamente e non sono destinate ad esprimere le nostre opinioni. Il contenuto e le opinioni espresse sono esclusivamente a nome degli autori delle frasi.




CentroHD

info@centrohd.com

Ultimo aggiornamento pagina:

29 Novembre 2021

08:07:48