CENTROHD - Huge Dictionaries

HOME >> F >> FI >> FID

Frasi che contengono la parola fidei

Christianismi Restitutio Totius ecclesiae apostolicae est ad sua limina vocatio, in integrum restituta cognitione Dei, fidei Christi, iustificationis nostrae, regenerationis baptismi, et coenae domini manducationis. Restitutio denique nobis regno coelesti, Babylonis impiae captivitate soluta, et Antichristo cum suis penitus destructo

Benedictus Spinosa eiusdem farinae scriptor multa edidit perniciosissima opuscula, praesertim vero Tractatum politicum, Tractatum theologico-politicum, Tractatum de intellectus emendatione, et Epistolas, in quibus manifeste detegitur ipsis etiam Herberto, ac Hobbesio deterior, et magis impius. Palam enim Atheismum profitetur, et docet. Dei existentiam, adeoque providentiam aperte negat, et irridet. Dei voce naturam tantum, seu hanc rerum universitatem intelligit. Non Angelos, non Diabolum, non Caelum, non Infernum agnoscit. Nulla praemia, vel supplicia futura credit, quippequi praesenti hac vita omnia terminari, nec post eam quidquam superesse censet, quod boni, vel mali, gaudij, vel doloris sit capax. Pari impietate resurrectionem, et ascensionem Christi negat; Prophetas, uti melancholicos, phantasticos, et stolidos ex praeconceptis falsis, ac absurdis opinionibus multa scripsisse ait, quae homines magis irritaverint, quam correxerint. Apostolos non ex revelatione, sed naturali iudicio tantum epistolas suas scripsisse; in Sacra scriptura multa contineri falsa, fabulosa, et sibi directe contraria, eiusque corpus non integrum, sed illius dumtaxat fragmenta ad nos pervenisse; Christi spiritum gentes etiam, et Turcas habere tradit. Mundum a se ipso exsistisse arbitratur. Soli potestati civili ius competere ait determinandi, quid iustum, quid iniustum, quid pium, quid impium sit. Peccatum non dari affirmat, nisi in ordine ad Civitatem, cui oboedentia negata est. Fidem non necessario requirere vera dogmata, sed posse etiam falsissima quaeque credenda recte proponi; fidei doctrinam unumquemque posse, imo debere convenienter suo captui, ingenio, et opinionibus intelligere, ac interpretari, adeo ut cuique, quidquid magis libet, credere liceat.

Ad laudem omnipotentis Dei et Sanctae Sedis ornamentum, accipe galerum rubrum, insigne singularis dignitatis cardinalatus, per quod designatur quod usque ad mortem et sanguinis effusionem inclusive pro exaltatione sanctae fidei, pace et quiete populi christiani, augmento et statu Sacrosanctae Romanae Ecclesiae, te intrepidum exhibere debeas, in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti

Non ita ordo est apud Graecos, qui integre sapiunt et fidem rectam sectantur, epistularum septem, quae canonicae nuncupantur, qui in Latinis codicibus invenitur; ut, quia Petrus primus est in numero apostolorum, primae sint etiam eius epistulae in ordine ceterarum. Sed, sicut evangelistas dudum ad veritatis lineam correximus, ita has proprio ordini, Deo nos iuvante, reddidimus. Est enim prima earum una Iacobi, Petri duae, Iohannis tres, et ludae una. Quae si, ut ab eis digestae sunt ita quoque ab interpretibus fideliter in Latinum eloquium verterentur, nec ambiguitatem legentibus facerent, nec sermonum sese varietas inpugnaret; illo praecipue loco ubi de unitate Trinitatis in prima Iohannis epistula positum legimus. In qua etiam ab infidelibus translatoribus multum erratum esse fidei veritate conperimus: trium tantummodo vocabula, hoc est, aquae, sanguinis, et spiritus, in ipsa sua editione ponentes; et Patris, Verbique, ac Spiritus testimonium omittentes; in quo maxime et fides catholica roboratur, et Patris et Filii et Spiritus Sancti una divinitatis substantia conprobatur. In ceteris vero epistulis, quantum a nostra aliorum distet editio, lectoris prudentiae derelinquo. Sed tu, virgo Christi Eustochium, dum a me inpensius scripturae veritatem inquiris, meam quodammodo senectutem invidorum dentibus conrodendam exponis, qui me falsarium corruptoremque sanctarum pronuntiant scripturarum. Sed ego in tali opere nec aemulorum meorum invidentiam pertimesco: nec sanctae scripturae ueritatem poscentibus denegabo.

Nos autem dicamus, quod ecclesia universalis fidelium christianorum aliquid dicere potest de his, quae sunt secundum sacram scripturam de necessitate salutis aeternae credenda, quemadmodum sunt articuli fidei et reliqua secundum scripturam praecepta similia sive per necessitatem ad ipsa sequentia, aut po-test universalis ecclesia dicere quaedam de his, quae pertinent ad ritum ecclesiasticum decenter servandum, quae convenientia sunt et expediantia in hoc saeculo ad pacificum convictum hominum et statutum tranquillum etiam disponentia ad futuri saeculi beatitudinem consequendam et poenam seu miseriam fugiendam

Exposition of the Orthodox Faith, Explanatio Fidei Ad Cyrillum, expositio fidei catholicae, expositio rectae fidei, credo atanasiano, credo di sardica (cercare e verificare),sinodo di Braga e Ad Damasum papam (verificare):

Discoveries included the Priscillian reference and Exposito Fidei. Also Old Latin manuscripts including La Cava, and the moving up of the date of the Vulgate Prologue due to its being found in Codex Fuldensis.

Vyacarana seu Locupletissima Samscrdamicae linguae institutio in usum Fidei praeconum in India Orientali, et virorum litteratorum in Europa adornata a P. Paulino a S. Bartholomaeo Carmelita discalceato

Bene conscius sum hoc munus secundum suam essentiam spiritualem non solum agendo et loquendo exsequi debere, sed non minus patiendo et orando. Attamen in mundo nostri temporis rapidis mutationibus subiecto et quaestionibus magni ponderis pro vita fidei perturbato ad navem Sancti Petri gubernandam et ad annuntiandum Evangelium etiam vigor quidam corporis et animae necessarius est, qui ultimis mensibus in me modo tali minuitur, ut incapacitatem meam ad ministerium mihi commissum bene administrandum agnoscere debeam. Quapropter bene conscius ponderis huius actus plena libertate declaro me ministerio Episcopi Romae, Successoris Sancti Petri, mihi per manus Cardinalium die XIX aprilis MMV commisso renuntiare ita ut a die XXVIII februarii MMXIII, hora XX, sedes Romae, sedes Sancti Petri vacet et Conclave ad eligendum novum Summum Pontificem ab his quibus competit convocandum esse.




Tutti i dati sono automaticamente, anche se accuratamente raccolti da fonti di pubblico accesso. Le frasi vengono selezionate automaticamente e non sono destinate ad esprimere le nostre opinioni. Il contenuto e le opinioni espresse sono esclusivamente a nome degli autori delle frasi.




CentroHD

info@centrohd.com

Ultimo aggiornamento pagina:

01 Dicembre 2021

17:31:17