CENTROHD - Huge Dictionaries

HOME >> C >> CE >> CEL

Frasi che contengono la parola celtae

Gallia est omnis divisa in partes tres, quarum unam incolunt Belgae, aliam Aquitani, tertiam qui ipsorum lingua Celtae, nostra Galli appellantur. Hi omnes lingua, institutis, legibus inter se differunt. Gallos ab Aquitanis Garumna flumen, a Belgis Matrona et Sequana dividit. Horum omnium fortissimi sunt Belgae, propterea quod a cultu atque humanitate provinciae longissime absunt, minimeque ad eos mercatores saepe commeant atque ea quae ad effeminandos animos pertinent important, proximique sunt Germanis, qui trans Rhenum incolunt, quibuscum continenter bellum gerunt. Qua de causa Helvetii quoque reliquos Gallos virtute praecedunt, quod fere cotidianis proeliis cum Germanis contendunt, cum aut suis finibus eos prohibent aut ipsi in eorum finibus bellum gerunt. Eorum una, pars, quam Gallos obtinere dictum est, initium capit a flumine Rhodano, continetur Garumna flumine, Oceano, finibus Belgarum, attingit etiam ab Sequanis et Helvetiis flumen Rhenum, vergit ad septentriones. Belgae ab extremis Galliae finibus oriuntur, pertinent ad inferiorem partem fluminis Rheni, spectant in septentrionem et orientem solem.

Gallia est omnis divisa in partes tres, quarum unam incolunt Belgae, aliam Aquitani, tertiam qui ipsorum lingua Celtae, nostra Galli appellantur. Hi omnes lingua, institutis, legibus inter se differunt. Gallos ab Aquitanis Garunna flumen, a Belgis Matrona et Sequana dividit. Horum omnium fortissimi sunt Belgae, propterea quod a cultu atque humanitate provinciae longissime absunt, minimeque ad eos mercatores saepe commeant atque ea quae ad effeminandos animos pertinent inportant, proximique sunt Germanis, qui trans Rhenum incolunt, quibuscum continenter bellum gerunt. Qua de causa Helvetii quoque reliquos Gallos virtute praecedunt, quod fere cotidianis proeliis cum Germanis contendunt, cum aut suis finibus eos prohibent, aut ipsi in eorum finibus bellum gerunt. Eorum una pars, quam Gallos optinere dictum est, initium capit a flumine Rhodano, continetur Garunna flumine, Oceano, finibus Belgarum, attingit etiam ab Sequanis et Helvetiis flumen Rhenum, vergit ad septentriones. Belgae ab extremis Galliae finibus oriuntur, pertinent ad inferiorem partem fluminis Rheni, spectant in septentrionem et orientem solem. Aquitania a Garunna flumine ad Pyrenaeos montes et eam partem Oceani quae est ad Hispaniam pertinet; spectat inter occasum solis et septentriones

Cornuti seniores, Brachiati seniores, Petulantes seniores, Celtae seniores, Heruli seniores, Batavi seniores, Mattiaci seniores, Mattiaci iuniores, Ascarii seniores, Ascarii iuniores, Iovii seniores, Cornuti iuniores, Sagittarii Nervii, Leones seniores, Leones iuniores, Exculcatores seniores, Sagittarii Tungri, Exculcatores iuniores, Tubantes, Salii, Grati, Felices seniores, Felices iuniores, Gratianenses seniores, Invicti seniores, Augustei, Iovii iuniores, Victores iuniores, Batavi iuniores, Bructeri, Ampsiuarii, Gratianenses iuniores, Valentianenses iuniores, Raeti, Sequani, Sagittarii venatores, Latini, Sabini, Brachiati iuniores, Honoriani Atecotti seniores, Honoriani Marcomanni seniores, Honoriani Marcomanni iuniores, Honoriani Atecotti iuniores, Brisigavi seniores, Brisigavi iuniores, Honoriani Mauri seniores, Honoriani Mauri iuniores, Celtae iuniores, Invicti iuniores Britanniciani, Exculcatores iuniores Britanniciani, Felices Valentinianenses, Mattiaci iuniores Gallicani, Salii Gallicani, Sagittarii Nervii Gallicani, Iovii iuniores Gallicani, Seguntienses, Galli victores, Honoriani victores iuniores, Honoriani ascarii seniores, Felices iuniores Gallicani, Atecotti iuniores Gallicani, Tungri, Honoriani Gallicani, Mauri tonantes seniores, Mauri tonantes iuniores;




Tutti i dati sono automaticamente, anche se accuratamente raccolti da fonti di pubblico accesso. Le frasi vengono selezionate automaticamente e non sono destinate ad esprimere le nostre opinioni. Il contenuto e le opinioni espresse sono esclusivamente a nome degli autori delle frasi.




CentroHD

info@centrohd.com

Ultimo aggiornamento pagina:

25 Dicembre 2021

20:22:55