CENTROHD - Huge Dictionaries

HOME >> A >> AE >> AED

Frasi che contengono la parola aede

Ab aede Apollinis boues feminae albae duae porta Carmentali in urbem ductae; post eas duo signa cupressea Iunonis reginae portabantur; tum septem et uiginti uirgines, longam indutae uestem, carmen in Iunonem reginam canentes ibant, illa tempestate forsitan laudabile rudibus ingeniis, nunc abhorrens et inconditum si referatur; uirginum ordinem sequebantur decemuiri coronati laurea praetextatique. A porta Iugario uico in forum uenere; in foro pompa constitit et per manus reste data uirgines sonum uocis pulsu pedum modulantes incesserunt. Inde uico Tusco Uelabroque per bouarium forum in cliuum Publicium atque aedem Iunonis reginae perrectum. Ibi duae hostiae ab decemuiris immolatae et simulacra cupressea in aedem inlata.

Romae vero lotos in Lucinae area, anno, qui fuit sine magistratibus, CCCLXXIX urbis aede condita. incertum, ipsa quanto vetustior; esse quidem vetustiorem non est dubium, cum ab eo luco Lucina nominetur. haec nunc D circiter annum habet. antiquior, sed incerta eius aetas, quae capillata dicitur, quoniam Vestalium virginum capillus ad eam defertur.

IN HAC SACRA SANCTI AUGUSTINI AEDE / VENERABILES SERVI DEI / ANTONIUS MARIA ZACHARIA / BARTHOLOMAEUS FERRARIUS / ET IACOBUS ANTONIUS MORICA / CIRCA ANNUM MDXXX / OFFICIA PIETATIS EXRCENTES / DIVINI SPIRITUS AFFLATU / CONGREG.CLER.REG.S.PAULI / PRIMA DUXERE LINEAMENTA / QUI DEINDE ANNO MDXXXIII / A CLEMENTE VII CONFIRMATO INSTITUTO / IN COLLEGIO S.BARNABAE / EX POPULORUM CONSENSU / BARNABITAE VOCATI SUNT




Tutti i dati sono automaticamente, anche se accuratamente raccolti da fonti di pubblico accesso. Le frasi vengono selezionate automaticamente e non sono destinate ad esprimere le nostre opinioni. Il contenuto e le opinioni espresse sono esclusivamente a nome degli autori delle frasi.




CentroHD

info@centrohd.com

Ultimo aggiornamento pagina:

29 Novembre 2021

17:19:57